- PHIDIACUM Caelum
- PHIDIACUM CaelumMartiali, l. 4. Epigr. 39.Nullum Phidiaci toreuma caeli,appellatur, quia toreuticen Phidias primus aperuit ac demonstravit, uti Plinius habet, quam artem postea consummavit Polycletus. Est autem ars Toreutice, quae toreumata, i. e. vasa caelata exargento facit: cuiusmoditoreumata non quidem Phidias fecit; sed quod sigilla et minora simulacra ex aere optime faceret, hôc modô viam stravit ostenditque arti illi, quae minora istiusmodi signa in scyphis et poculis argenteis caelaret. Certe Plinius, l. 33. c. 12. ubi nobiles Artifices enumerat, qui in argeuto caelando inclaruêre, nusquam Phidiam nominat etc. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.